- MENS
- I.MENSRomae pro Dea culta olim. Cicero de Legg. Olla, propter quae datur homini ascensus, in caelum, Mentem Virtutem, Pietatem, Fidem, earumque laudum delubra sunto. Ibidem, Bene vero, quod Mens, Pietas, Virtus, Fides, consecratur manu: quarum omnium Romae dedicata templa sunt. Ide l. 2. de N. D. testatur, Mentem in Capitolio dedicatam esse, a M. Aemylio Scauro. Matrem ex Iove Musarum Minervaeque facit Arnobius l. 3. adv. Gent. Et haec tenuia erant in illa Rep. Sapientiae initia, intra quae aliquot saeculis substitit: donec Punico bellô secundô, cum Humanioribus literis, Philosophia etiam ipsa, quae a Graecis iam diu ante expolita fuerat, apud Romanos emersit. Quo spectant versus Servii de Romanis, a Gellio laudati l. 17. c. 21.Punicô bellô secundô Musa pennatô graduIntulit se bellicosam in Romuli gentem feram.Vide Georg. Hornium Histor. Philosoph. l. 4. c. 3. p. 236. Sed et quorumcumque hominum egregiorum Mentes post vitam secundum virtutem actam, ab ea eiusque meritis, in siderum, qui antiquissimi Gentilium Dii fuêre, numerum, recipi, cecinerunt Poetae et persuasêre Philosophi: Unde Clio apud Statium Theb. l. 10. v. 636.——— dans clara meantiAstra locum, quoque ipsa (Virtus) polis adfixerat ignet.Et paulo post, suum Iuvenem ipsa his adhortatur, v. 664.Linque humiles pugnas, non haec tibi debita Virtus:Astra vocant, Caeloque animam (plus concipe) mittes.Et Martianus Capella, de Philosophia Magistrâ virtutis,Quaeque Platonis PythagoraequeEsse dedisti sidera mentes etc.Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium d. l. et Adversar. l. 24. c. 6. nec non supra, in voce Anima, item Intellectus.II.MENSὁ Νοῦς, Aristoteles Platoni dictus. Vide Aristoteles. Item fluv. Pamphyliae, vide supra Cescus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.